monumenta.ch > Hildebertus Cenomanensis > 'versipellis' in 'Sermones, p1, 21'
Hildebertus Cenomanensis, Sermones, SERMONES DE TEMPORE., , XX. IN QUADRAGESIMA SERMO PRIMUS. De poenitentia. <<<     >>> XXII. IN QUADRAGESIMA SERMO TERTIUS. De poenitentia.

XXI. IN QUADRAGESIMA SERMO SECUNDUS. De vera conversione peccatoris, et unitate Christiana.

1  « Convertimini, filii, revertentes, dicit Dominus, quia ego, vir vester; et assumam vos, unum de civitate, et duos de cognatione, et introducam vos in Sion (Ier. III, 14). 2  » Non est hoc hominis, sed Spiritus sancti consilium, qui per prophetam Ieremiam nos admonet ad conversionem, nobisque spondet assumptionem, et in Sion introductionem. 3  Verumtamen difficile est valde quod proponit; grave est quod suadet, scilicet ut convertamur ad Dominum revertentes. 4  Multa enim conversionem nostram impediunt; plurima impedimenta nobis occurrunt, quae mentem peccatis obligatam in libertate respirare non sinunt. 5  Sed omnes franguntur difficultates, si Spiritum ducem habemus, qui sua septiformi gratia septem propulsat obstacula mentem a conversione dehortantia; a quibus egredi, eorumque occupationes defugere, non est humanae virtutis, sed coelestis gratiae. 6  Illi sunt septem spiritus nequiores, quos immundus spiritus ab homine egressus ambulans per loca arida et inaquosa, et requiem non habens, assumit, ut eorum auxiliis, domum sibi vindicet, de qua exierat (Luc. XI, 26). 7  Hi sunt septem daemonia a Domino de Maria Magdalena eiecta (Luc. VIII, 2), et septem populi terram Israelitis promissam possidentes. 8  Habet enim immundus spiritus soboles plurimas. 9  Prima enim eius soboles sunt septem principalia vitia, caeteris nequiora, scilicet, inanis gloria, ira, invidia, acedia, philargyria, gastrimargia, luxuria. 10  Inanis gloria inflat, ira conturbat, invidia dissipat, acedia sternit, philargyria pungit et sollicitat, gastrimargia curvat et dehonestat, luxuria decolorat et inquinat. 11  Hae septem passiones, hi septem nequam spiritus in homines, id est in animas mansiones suas vindicant, in quibus virtutes cum eis nequeunt commorari, quia nulla conventio luci ad tenebras (II Cor. VI, 14). 12  Non potest anima tot vitiis occupata ab immundo recedere spiritu, et ab iis septem spiritibus caeteris nequioribus erui, nisi ad spiritualem liberationem Spiritus Domini bonus sua septiformi gratia adiuvet: ita ut septem spiritualibus nequitiis, quasi septem populis inimicis, a septem virtutibus quasi veris Israelitis fugatis et superatis, atque de terra humanae mentis expulsis, eorum loca virtutes sanctae possideant. 13  Non igitur diffidamus, non desperemus, quia spiritus adiuvat infirmitatem nostram. 14  Nobis enim ipse per prophetas loquitur, quia iam filii sumus et amici, quia eius gratia regenerati, non servi, quia teste Apostolo iam non sumus servi, sed filii (Ephes. II, 19). 15  Christus enim ait: « Iam non dicam vos servos, sed amicos meos; quia servus nescit quid faciat dominus eius: vos autem dixi amicos, quia omnia quae audivi a Patre meo, nota feci vobis (Ioan. XV, 15), » omnia autem nobis notificanda. 16  Non enim omnia ipsi capere possent. 17  Filii sumus, non servi, si Spiritu Dei ducimur. 18  « Qui enim Spiritu Dei aguntur, » ut ait Apostolus, « hi sunt filii Dei (Rom. VIII, 14). 19  » Nec parum est esse filios Dei, quia « si filii et haeredes, haeredes quidem Dei, cohaeredes autem Christi (Rom. VIII, 27). 20  » Sed ista non assequimur, nisi convertamur et revertamur ad Dominum. 21  Convertamur corde, revertamur opere, Convertamur declinando a malo; revertamur faciendo bonum. 22  Sed unde monet nos ut revertamur, et ad quid? Utique a dissimilitudine ad similitudinem ; a transmigratione ad honorem. 23  Transmigravit homo infeliciter. 24  Unde Ieremias: « Audiens audivi Ephraim transmigrantem. 25  Filius honorabilis mihi Ephraim, puer delicatus (Ier. XXXI, 18). 26  » Diligenter attendenda est haec transmigratio, quam tanto propheta commendat studio, dicens: Audiens audivi Ephraim transmigrantem. 27  Auribus audiendi audivit propheta. 28  Audivit intus a veritate, et intellexit, et ideo ingeminat: Audiens audivi. 29  Audivit de transmigratione Ephraim, et causam percepit, quam ex ipso nomine innuit. 30  Ephraim enim interpretatur ubertas. 31  Homo enim in ubertate conditus transmigravit, id est in deliciis positus recalcitravit, secundum illud Moysi: « Impinguatus, incrassatus, dilatatus est dilectus et recalcitravit (Deut. XXXI, 15). 32  » Impinguatus, propter amoenitatis locum [f. amoenitatem loci]; incrassatus, ob conditionis beneficium; dilatatus, propter gratiae donum. 33  Ideo recalcitravit propter inobedientiae vitium. 34  Ex cuius persona, inquit Propheta: « Ego dixi in abundantia mea: Non movebor in aeternum (Psal. XXIX, 7). 35  » Hoc dixit Ephraim, id est homo exuberans omnibus datis et donis perfectis a Patre luminum descendentibus, quibus homo in paradiso erat praeditus, sed cum esset ei abundantia, ex ubertate crassitudinis eructante super terram dixit: Non movebor in aeternum ab hoc bono, sed credidit diabolo dicenti: « Nequaquam moriemini, sed eritis sicut dii scientes bonum et malum (Gen. III, 4, 5). 36  » Credidit igitur homo diabolo, et ad malum transmigravit a bono. 37  A quo bono? Ad quod malum? A iustitia ad iniquitatem, a quiete ad miseriam; a beatitudine in mortem; ab accepta portione substantiae, quae eum contingebat, ad regionem longinquam abiit, scilicet dissimilitudinis, qua elongatur a Deo, non loco, quia ubique totus ipse et aeternaliter, adhaerens uni civium regionis illius, id est diabolo, qui est princeps regionis dissimilitudinis, qua elongatur a Deo. 38  Coepit pascere porcos, id est contaminationis actibus delectari, non abdicans occulta dedecoris. 39  Nec solum abiit, sed et stetit et sedit; abiit consentiendo, stetit defendendo, sedit docendo. 40  In abeunte levitas; in stante, pertinacia; in sedente, superbia. 41  Pietatem deseruit, quae est cultus Dei, constans ex tribus, fide, spe et charitate, quam impietas impugnat per tria, vanitatem, curiositatem, voluntatem. 42  Hi tres sunt impii, per quos eam impugnat, diabolus, caro, et spiritus. 43  Tria sunt impietatis arma, et tres sunt eius ministri, qui convenientes in unum adversus Dominum, et adversus Christum eius, dicentes: « Venite, opprimamus virum iustum, quia gravis est nobis [etiam] ad videndum (Sap. II, 15); » quasi symbolum faciunt, et mortis antidotum conficiunt, ubi singuli aliquid ponunt, diabolus suggestionem, caro delectationem, spiritus consensum: et sic transmigravit homo, de beato factus miser. 44  Infelix transmigratio! Pessima et abominabilis Galilaea! Non est haec illa Galilaea, in qua Iesus praecessit apostolos. 45  « Praecedet vos, inquit, in Galilaeam. 46  Ibi eum videbitis (Matth. XXVIII, 7). 47  » In hac Deus videtur, in illa Dei visio perditur, quia illic tenebrae et caligo, in hac lux et claritudo. 48  Illa transmigratur a bonis ad mala; hac a malis ad bona. 49  Transmigrare voluit natus in veritate, ut nos in eo ad vitam transmigremus, quia transmigravit factus in figura, in quo nos mortui sumus. 50  « Factus est Ephraim quasi columba seducta, non habens cor, » ut ait Osee (Ose. VII, 11), cum per gratiam assumpsit eum quem species columbae virum nostrum, id est caput et Dominum declaravit. 51  Qui per prophetam ait: « Ego vir vester, et assumam vos, unum de civitate, et duos de cognatione, » ipse est vir noster, quia caput nostrum. 52  Et caput quidem nostrum est, quia ei tanquam capiti membra uniuntur gratia et natura, de cuius plenitudine accepimus gratiam, et ipse de nostra infirmitate accepit naturam, et in quo sunt omnes sensus nostri spirituales, sicut in capite corporales. 53  Assumpsit itaque nos per gratiam, ut honorem quem perdidimus, et gloriam quam amisimus, restauraret. 54  Deseruit quippe honorem suum, et factus est inglorius, quia « cum in honore esset, non intellexit; comparatus est iumentis insipientibus, et similis factus est illis (Psal. XLVIII, 13, 21). 55  » Sed quis ille est honor, quae gloria illa? Fecit Deus hominem ad imaginem et similitudinem suam. 56  Ecce quantus honor et dignitas hominis. 57  Pretiosum est Dei opus; vilem eum demonstrat terra, sed gloriosum virtus; pretiosum facit imago, quam tenens iure vocatur homo. 58  Cum vero ea neglecta cadit in vitia, hominis nomen amittit, comparatur iumentis insipientibus, secundum illud: « Nolite fieri sicut equus et mulus, quibus non est intellectus (Psal. XXXI, 9). 59  » Exutus enim coelestis imaginis ornamento, hominis etiam perdit nomen, quia gratiam hominis non tenuit. 60  Ideo in Ezechiele geminato nomine dicitur: « Homo, homo (Ezech. XIV, 4), » ut qui exterius hominis praefert formam, etiam intus teneat imaginem, scilicet [gratiam,] quae est imago Dei in homine et in mente rationali, ubi est memoria, intellectus, et dilectio, secundum quam factus est homo ad imaginem Dei, non Patris tantum, vel Filii, vel Spiritus sancti, sed horum trium simul. 61  Unde: « Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram (Gen. I, 26). 62  » Non ait: Faciam, et meam; sed, Faciamus, ad nostram, professionem consortii ostendens, auferens intellectum singularitatis. 63  Secundum tria ergo est homo imago trium. 64  « Tres enim sunt qui testimonium dant in coelo, Pater, Verbum, et Spiritus sanctus, et hi tres unum sunt (I Ioan. V, 8). 65  » Tres sunt hypostases suis proprietatibus distinctae, sed unum sunt, quia unius essentiae sunt. 66  Tres res sunt una semper beatissimae, semper vivae, quibus fruendum est, et sunt una quaedam summa res, communisque omnibus fruentibus, ea in quibus est prima similitudo ut prima aequalitas, ita in mente tres proprietates sunt, memoria, intellectus, dilectio, et haec tria in una substantia sunt, cui substantialiter insunt, id est in mente. 67  Recte igitur ad ineffabilis Trinitatis imaginem et similitudinem conditus homo dicitur: ad imaginem, scilicet memoriam, intellectum, dilectionem; ad similitudinem, scilicet immortalitatem et animae innocentiam. 68  Homo ergo conditus in honore, memoria adhaesit Patri; intellectu Filio; dilectione Spiritui sancto. 69  Increata enim Trinitas homini indidit trinitatem creatam, sed transmigrans a Trinitate beata et summa, incidit in trinitatem horrendam et foedam, quam non fecit ineffabilis Trinitas, sed versipellis Satanas, scilicet in concupiscentiam carnis, concupiscentiam oculorum, superbiam vitae. 70  Cui trinitati obnoxia sunt omnia mala, sicut summae Trinitati omnia bona. 71  Haec trinitas . . . . . . est regio dissimilitudinis, ubi memoria dissipatur, intellectus caecatur, voluntas foedatur. 72  Verumtamen de hac enormi trinitate per aliam trinitatem a summa Trinitate nobis promissam resurgimus. 73  Increata enim Trinitas, trinitatem creationis erigit, infundens trinitatem sanctificationis, scilicet, fidei, spei, et charitatis. 74  « Haec enim tria sunt, sed maior horum est charitas (I Cor. XIII, 13). 75  » Ad illam igitur Trinitatem summam, quae trinitatem de trinitate liberat, per Trinitatem nos reverti monet propheta, dicens: Convertimini, filii, revertentes. 76  Per fidem enim illuminato intellectu, ad Patrem; per spem ad sapientiam, id est Filium, memoria solidata; per charitatem, voluntate pacificata, ad Spiritum redire incipimus. 77  Convertimini, inquit, et causam subdit, quia ego vir vester, et assumam vos, unum de civitate, et duos de cognatione, et inducam vos in Sion. 78  Ecce Trinitas tres assumit; unum et duos, sed unum de civitate, et duos de cognatione. 79  Est civitas bona, et est civitas mala. 80  Civitas mala, mundus in malignitate positus, de qua dicit Dominus per Osee: « Ego Dominus, et civitatem non ingrediar (Ose. XI, 9). 81  » Et per Ieremiam: « Ecce ego do coram vobis viam vitae, et viam mortis (Ier. XXI, 8, 9). 82  » Omnis qui habitaverit in urbe hac, morte morietur; et qui egressus fuerit, vivet. 83  Civitas bona, sancta est Ecclesia. 84  Haec est civitas iusti, urbs fidelis, civitas supra montem posita, quae non potest abscondi. 85  De urbe mala nullus assumitur, imo omnes ibi habitantes moriuntur. 86  De urbe fideli assumitur quidam, sed non nisi unus, qui scilicet pertinet ad unitatem huius urbis, cuius est unus Deus, una fides, unum baptisma (Ephes. IV, 5). 87  Unus, inquam, Deus, quia etsi sunt multi qui dicuntur dii, et domini multi, nobis tamen, si de hac unitate sumus, unus est Deus in saecula benedictus (II Cor. XI, 33). 88  Ita etsi « tres sint qui testimonium dant in coelo » scilicet, Pater, Verbum, et Spiritus sanctus, tamen hi tres, cum sint tres res quibus fruendum, non fidem nostram extendunt ad triplicem Deum, sed unum (I Ioan. V, 7). 89  Tres quidem sunt hypostases coaeternae et conbeatae, proprietatibus suis distinctae, et hae unum, sive unus Deus sunt genere essentiae. 90  Non autem unus ut in fide nostra Pater, Filius, et Spiritus sanctus, testante Hilario, « tria sunt per substantiam, unus vero per consonantiam, » sicut nec triplicitas, sed Trinitas. 91  Una quoque dicitur fides, non numero et genere; alia est enim numero fides, quae est in me, et in te, vel in illo; una vero similitudine, quia simul in omnibus, sicut duorum idem intelligentium dicitur voluntas una, vel simillimorum facies una, fides catholica, quia idem iubemur omnes credere, eodemque modo operari. 92  Unde fides catholica dicitur, id est universalis. 93  Unum etiam dicitur baptisma, quia iterari non valet, quia aeque bonum est a quocunque detur. 94  Qui ergo hanc unitatem servat, ex eo non immerito unus, ab uno non repellitur, sed assumitur. 95  Nec solum unus de civitate assumitur, sed etiam duo de cognatione; et ita tres assumuntur, quia trinus est qui assumit. 96  Cognatio autem ista non est carnalis, sed spiritualis, qua non corpora, sed corda iunguntur, et multo est sanctior et dignior copula cordium, quam corporum. 97  Hac enim cognatione intelligibili et coelesti, non solum inter se consortium ad invicem et vinculum charitatis habent fideles, verum etiam capiti membra uniuntur, ut sit unus in omnibus et per omnia Christus. 98  Sicut enim de fratrum unione, quae fit hac cognatione, Propheta dicit: « Ecce quam bonum et quam iucundum habitare fratres in unum (Psal. CXXXI, 1). 99  » Ita de coniunctione capitis et membrorum Dominus ait: « Quicunque fecerit voluntatem Patris mei, qui in coelis est, ipse meus frater, et soror, et mater est (Matth. XII, 50). 100  » Et de utroque simul in Actibus apostolorum legitur: « Multitudinis credentium erat cor unum et anima una, et erant illis omnia communia (Act. IV, 32). 101  » Haec igitur cognatio sancta geminam facit unionem, quia membra capiti indissolubili nexu copulat, et inter se pia charitate sociat, ut servet unitatem in vinculo pacis. 102  Divina est ista cognatio, qua regnum Christi, quod non est de hoc mundo, compaginatur atque constringitur, ut nihil possit ipsum separare a charitate Dei. 103  De hac cognatione duo assumuntur, quia qui de ea vere sunt, datum est eis duo mandata perficere charitatis, aliorumque onera portare tanquam sua, ut impleant legem Dei. 104  Merito ergo et ideo duo dicuntur, quia non quaerunt tantum quae sua sunt, sed quae aliorum, bona eis in usum venientia, non ut propria possidentes, sed tanquam communia cunctis, maxime autem domesticis fidei exponentes. 105  Hi sunt qui aedificant argentum, aurum, lapides pretiosos. 106  Iidem qui cogitant quae Dei sunt, quomodo placeant Deo, non mundo. 107  Sicut in uno significantur qui aedificant ligna, fenum, stipulam, iidem qui cogitant quae sunt mundi, quomodo placeant mundo, qui non propria relinquere, sed multiplicare quaerunt, qui non aeternis rebus attendentes, sed terrenis operibus incumbunt, sed terrena fundamenta non praeferunt, imo alterutra conditione proposita, mallent eis carere quam Christo, salvi erunt merito fundamenti; sed quasi per ignem. 108  Isti ergo recte significantur in uno, quia quod in usum venit, quasi suum, id est sibi, uxorique filiisque proprium retinent. 109  Verumtamen quia imperfectum nostrum non spreverunt, sed viderunt oculi Altissimi, et ipsi assumuntur, et non relinquentur. 110  Tres ergo assumuntur, et a Trino assumuntur, et Trino trina offerunt. 111  Hi enim sunt tres illi, de quibus Samuel ait ad Saul: « Cum veneris ad quercum Thabor, ibi te invenient tres viri ascendentes ad Deum in Bethel; unus portans tres haedos, alius portans tres tortas panis, alius lagenam vini. 112  Et hoc signum quod unxerit te Dominus in principem populi (Reg. X, 3). 113  » Princeps unctus, qui a tribus ascendentibus in Bethel invenitur, Christus est, « unctus oleo prae participibus suis (Psal. XLIV, 8); cui Spiritus non est datus ad mensuram (Ioan. III, 34); et in quo habitavit plenitudo divinitatis corporaliter (Coloss. II, 9). 114  » Iste ergo invenitur, sed nonnisi a tribus, qui et ascendunt in Bethel, nec nisi apud quercum Thabor. 115  Dignissima et spiritualis est ista quercus, apud quam tantus Princeps invenitur. 116  Non est staturae procerae, sed virtutis immensae. 117  Humilis est arbor, sed inuncto robore sublimis. 118  Haec est sycomorus illa, in quam ascendit Zachaeus ille statura pusillus, ut transeuntem Iesum cerneret; nisi enim quis in hanc arborem ascenderet, Iesum in transitu recte cernere non valeret. 119  Unde ipse ad Moysen ait: « Sta in foramine petrae (Exod. XXXIII, 22), » quae Christus est: « Petra autem erat Christus (I Cor. X, 1), quod est ascendere in arborem sycomorum. 120  Foramen enim petrae est passio Christi. 121  Sycomorus arbor crucis; interpretatur enim sycomorus ficus fatua. 122  Ficus recte dicitur, quia nobis praebet cibum delectabilem, panem coelestem refectione interiori; fatua autem, opinione omnium infidelium de Iudaeis et Graecis. 123  Unde Apostolus: « Praedicamus Christum crucifixum, Iudaeis quidem scandalum, gentibus vero (I Cor. I, 23). 124  » Quod enim de cruce Christi et passione praedicatur, scandalum est Iudaeis, ob ruborem sui sceleris. 125  Et stultitia est gentibus, humana ratione, et sapientia carnis tumentibus, qui nihil aestimant possibile, nisi quod in naturis cernitur; apud quos plus valet series naturae quam virtus potentiae divinae. 126  Et tamen per « istam stultitiam placuit Deo salvos facere credentes, » ut ait Apostolus (I Cor. I, 21). 127  Non enim vere est stultitia, sicut videtur incredulis, sed virtus magna, et sapientia, quod revelatur fidelibus. 128  Unde idem Apostolus: « Vocatis autem Iudaeis atque Graecis praedicamus Christum, Dei virtutem, et Dei sapientiam (ibid., V, 23), » id est Christi passionem, in qua eis apparet Dei virtus, et Dei sapientia, quod vocati sunt ad vitam ea vocatione qua vocati sunt, quae est sine poenitentia (Rom. II. 29), id est sine mutatione divini consilii; secundum propositum: « Sine poenitentia enim sunt dona et vocatio Dei, » ut ait Apostolus (Rom. XI, 29). 129  Illis ergo non est sycomorus fatua, nec infirma, sed sapiens et fortissima; fortis quidem, quia diabolum expugnavit, de morte triumphavit, Iudaeos dissipavit; sapiens, quia humilitatem superbo opposuit, ut humilitatis iustitia vinceret, quam fortitudinem potentiae dicere poterat. 130  Fortius ergo ac sapientius est hominibus, quod stultum et infirmum Dei videtur, id est plusquam homines possint esse, vel sapere. 131  Non est ergo fatuitas vel stultitia sycomorus ista, sicut impiis videtur, sed virtus et gloria. 132  Unde Apostolus: « Verbum crucis pereuntibus quidem iustitia est, his autem qui salvi fiunt, id est nobis, virtus Dei est (I Cor. I, 18). 133  » Fortis ergo est haec arbor, licet sit humilis. Haec est domus fulicae [seu silicae] de qua propheta ait: « Domus fulicae dux est eorum (Psal. CIII, 17). 134  » Fulica enim avis est stagnensis, vel marina; nidificat in petra in mari sita. 135  Humilis est haec petra, sed fortis, quae tunsa fluctibus non tangitur [f. frangitur], sed frangit eos. 136  Sic et crux Christi suppliciorum quaestionibus, atque argumentorum contradictionibus pulsata, non est mota, vel curvata, sed amplius exaltata. 137  In quam nisi quis fidei et humilitatis passibus ascenderit, veritatem videre nequit. 138  Quia nisi quis crediderit non intelliget, et qui se ut parvulus non humiliat, in regnum coelorum non intrat. 139  Unde recte dicitur quereus illa Thabor, quae veniens lumen interpretatur, quia est quercus venientis luminis. 140  Ab ea namque venit lumen fidelibus. 141  Hac enim fatuitate atque stultitia illuminamur sapientia et prudentia; decoramur virtute et gratia. 142  In hanc ergo sycomorum cum Zachaeo ascendamus, ut Iesum cernere valeamus. 143  Ad hanc quereum Thabor cum tribus viris ascendentibus in Bethel veniamus, ut Regem regum invenire possimus, qui ab aliis non invenitur, nisi ab his qui ascendunt in Bethel. 144  Bethel quippe domus Dei interpretatur, et significat Ecclesiam, in qua vere habitat Deus, qui ait: « Ecce ego vobiscum sum usque ad consummationem saeculi (Matth. XXVIII, 20). 145  » Domus ita locus est, de quo evigilans Iacob, ait: « Vere Dominus est in loco isto, et ego nesciebam! Non est hic aliud, nisi domus Dei et porta coeli (Gen. XXVIII, 16), » id est per quam ascenditur in coelum. 146  Ibi Iacob erigit lapidem in titulum, fundens oleum desuper. 147  Et hic dicitur: Hoc tibi signum, quod unxit te Deus in principem populi. 148  Idem est ergo lapis in titulum erectus, et oleo delibutus, et vir in principem populi unctus. 149  Sed quid dicit esse in signum unctionis et principatus, quod invenitur a tribus viris, ad quercum Thabor? Per crucem enim innotuit Deus, qui ante Deus erat, sed absconditus? Per crucem meruit exaltari, et nomen Dei in eo manifestari, quia Dominus regnavit a ligno, et factus est principatus super humerum eius, qui de se ait: « Cum exaltatus fuero a terra, omnia traham ad meipsum (Ioan. XII, 32). 150  » Et item: « Singulariter sum ego, donec transeam (Psal. CXL, 10). 151  » Ante passionem ergo singulariter fuit, et ideo princeps populi non apparuit; sed post transitum passionis, in resurrectione floruit gloria immortalitatis. 152  Unde converso planctu in gaudium, ipsum de Iericho egressum, id est de mutabilitate et defectibus huius miseriae.



Hildebertus Cenomanensis, Sermones, SERMONES DE TEMPORE., , XX. IN QUADRAGESIMA SERMO PRIMUS. De poenitentia. <<<     >>> XXII. IN QUADRAGESIMA SERMO TERTIUS. De poenitentia.
monumenta.ch > Hildebertus Cenomanensis > 'versipellis' in 'Sermones, p1, 21'